

Prophetia Jeremiae*
Caput 23: Versus 9
Quasi homo madidus a vino.Nullius intelligentiae, nullius sapientiae, etc., usque ad Jeremias enim interpretaturexcelsus Domini.A facie Domini,etc.[ID.]Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde:Ut jumentum factus sum apud te.